- PANNI
- PANNIpro institis: Ita tunica Iosephi Gen. c. 37. v. 3. et 34. quam Graeci Interpres ποικίλον χιτῶνα reddiderunt, Latinus polymitam; Hieronym. modo polymitam, modo variam: in paraphrasi Ionathanis, Paragoda nominatur. Dicebatur autem sic vestis, pannis et institis versicoloribus, praetexta, atque, ut loquiturmodô laudatus Hieronym. varietate circumdata. Eandem ἀςτραγαλωτὸν Aquila vocavit: Genus enim hoc vestis, quod Hebraei Ketonet passim appellant, h. e. vestem frustorum et particularum, tale erat, ut tunicis talaribus subsuerentur panni vel institae versicolores, quae extremam vestis oram ambiebant et ornabant; nec unum tantum autalterum eiusmodi pannum de diversis coloribus textum vestibus adsui in usu esset, sed pluribus etiam interdum institis, ad pedes usque et talos descendentibus, in imo per circuitum praetexerentur. Graeci πέξας vocant et περιπέξια. Latini limbos et institas et pannos: Hebraei vero Gap desc: Hebrew. Hinc πεξοφόρος χιτὼν Graecis, qui huiusmodi πέζας praetextas habet, i. e. pannos et institas per extremam oram subsutas, et ad talos usque demissus est. Quales erant Romanarum matronarum: Horat. l. 1. Sat. 2. v. 29.Quarum subsutâ alos tegit instita veste.Cum contra Libertinarum, et carum, quae corpore quaestum faciebant, nec in stitas haberent per circuitum extimum, nec talares essent. Similiter apud Graecos ποδήρεις ςτολαι, talares vestes, limbis ferme ac institis ad imum erant ornatae. Hesych. Ποδήρης ςτολὴ, τὸ εἰς τὸ κάτω τοῦ ἱματίου κεκλωσμένον: ubi intelligit huiusmodi fascias, seu ornaturas, quae talaribus stolis adsuebantur, ac κλώσματα, κλωςτῆγες, λώματα item ac ράμματα dicebantur. Attici ὀχθοίβους in mulierum vestibus, pannos tales, quibus praetexebantur, vocabant. Etymol. M. λῶμα τὸ γυναικεῖον, ὅ ὁπὸ Ἀττικῶν ὀχθόιβος λέγεται καὶ τὸ εἰς τὸ κατώτερον τοῦ ἱματίου ἐπίβλημα εν βύσσου καὶ πορφύρας και κόκκου, e quibus ultimis verbis, bysso, purpura et cocco, discimus, versicolorias istas institas fuisse et ex diversis inter se mixtis coloribus ut plurimum textas: diversi sane semper ab ipsa veste coioris fuêre, ἑτερόχροα ἐπιβλήματα hinc Balsamoni vocata ad Conc. 7. can. 16. Itaque cum talares omnes seu ἀςτραγαλωτοὶ tunicae versicoloribus limbis et pannis praetexerentur, minime mirum est, si Graeci Bibliorum Interpretes tunicam tum Iosephi, tum Thamarae (de qua 2. Sam. c. 13. v. 19.) colorearum institarum varietate circumdatam, partim ποικίλον χιτῶνα, partim ἀςτραγαλωτὸν verterunt: utrumque enim tunicae illae fuêre, et variae et talares. Uti vero istiusmodi tunicae circa extremitatem institis erant praetextae et fasciis versicoloribus, sic etiam circa manum, ubi manicas (talares enim tunicae ferme et manicatae, χειριδωτοὶ seu καρπωτοὶ Graece erant) variis et picturatis limbis variegatas et fimbriatas fuisse minime dubium est. Caesar certe, apud Suetonium c. 45. laticlautâ tunicâ, ad manus fimbriatâ, usus fuit etc. Vide quae hanc in rem Salmas. prolixe habet, ad Vopisc. in Aurelian. c. 46. ubi de coloreis vestibus, Auctor loquitur. Apud Horat. de Arte Poet. v. 15. ubi ait,Purpureus late, qui splendeat unus et alter,Adsuitur pannus:pannus itidem fascia est vel zona, quâ vestis ornabatur. Antepannos Latine dictos, colligas ex voce Graecis recentioribus usitatâ, Ἀντίπανον: Eam enim certum est, puram putam esse Latinam. Hesych. Ἀυτίπανον, παρατούριον, κράσπεδον, ubi παρατούριον est paratura seu ornatura, quomodo vocabant in vestibus ultimam fimbriam. Vegetius lemniscos et pannos indifferenter, pro eadem re, usurpat, l. 3. c. 18. Contra incisuras quatuor foraminibus cautere pertunde et pannos vel lemniscos ex aceto sub cute per foramina traicies. Sic lemniscum coronae Regiae, pannum vocavit Val. Max. l. 7. c. 2. ex ext. 5. ônobilem magis, quam felicem, pannum! Duo autem panni vesti adsuti, dilorem eam faciunt, ut in Horatii versu citato. Sic apud Virgilium l. 5. Aen. v. 250. chlamys praemium victori datur, duplici maeandrô purpureô ornata,———— Quam plurima circumPurpura maeandro duplici Meliboea cucurrit.Plures panni trilores, pentelores efficiunt, quomodo capiendus Vopisc. in aureliano c. 46. iterum, Aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt. Quae lora seu pannos hodie Bandas vocant Galli, in vestibus mulierum, quas non pentelores tantum gestant. sed usque ad cingulum loratas et zonis sericis, h. e. paragaudis distinctas, inquit Salmas. ad dict. loc. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.